monumenta.ch > Plinius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 85
{XLVI} Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et poylpis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.